Hľadaný výraz: Mt 12,9-14; Mk 3,1-6; Lk 6,6-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum; 10 et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: “ Licet sabbatis curare? ”, ut accusarent eum. 11 Ipse autem dixit illis: “ Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? 12 Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere ”. 13 Tunc ait homini: “ Extende manum tuam ”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera. 14 Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.

1 Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam; 2 et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum. 3 Et ait homini habenti manum aridam: “ Surge in medium ”. 4 Et dicit eis: “ Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ”. At illi tacebant. 5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: “ Extende manum ”. Et extendit, et restituta est manus eius. 6 Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.

6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida. 7 Observabant autem illum scribae et pharisaei, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum. 8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: “ Surge et sta in medium ”. Et surgens stetit. 9 Ait autem ad illos Iesus: “ Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere? ”. 10 Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: “ Extende manum tuam ”. Et fecit; et restituta est manus eius. 11 Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu.

1

mail   print   facebook   twitter